Nunc homo audacissimus atque amentissimus hoc cogitat. Intellegit me ita paratum atque instructum in judicium venire, ut non modo in auribus vestris, sed in oculis omnium, sua furta atque flagitia defixurus sim. Videt senatores multos esse testis audaciae suae; videt multos equites Romanos frequentis praeterea civis atque socios, quibus ipse insignis injurias fecerit. Videt etiam tot tam gravis ab amicissimis civitatibus legationes, cum publicis auctoritatibus convenisse. Quae cum ita sint, usque eo de omnibus bonis male existimat, usque eo senatoria judicia perdita profligataque esse arbitratur, ut hoc palam dictitet, non sine causa se cupidum pecuniae fuisse, quoniam in pecunia tantum praesidium experiatur esse: sese (id quod difficillimum fuerit) tempus ipsum emisse judici sui, quo cetera facilius emere postea posset; ut, quoniam criminum vim subterfugere nullo nodo poterat, procellam temporis devitaret. Quod si non modo in causa, verum in aliquo honesto praesidio, aut in alicujus eloquentia aut gratia, spem aliquam conlocasset, profect non haec omnia conligeret atque aucuparetur; non usque eo despiceret contemneretque ordinem senatorium, ut arbitratu ejus deligeretur ex senatu, qui reus fieret; qui, dum hic quae opus essent compararet, causam interea ante eum diceret. Quibus ego rebus quid iste speret et quo animum intendat, facile perspicio. Quam ob rem vero se confidat aliquid perficere posse, hoc praetore, et hoc consilio, intellegere non possum. Unum illud intellego (quod populus Romanus in rejectione judicum judicavit), ea spe istum fuisse praeditum ut omnem rationem salutis in pecunia constitueret; hoc erepto praesidio, ut nullam sibi rem adjumento fore arbitraretur.
Etenim quod est ingenium tantum, quae tanta facultas dicendi aut copia, quae istius vitam, tot vitiis flagitiisque convictam, jampridem omnium voluntate judicioque damnatam, aliqua ex parte possit defendere? Cujus ut adulescentiae maculas ignominiasque praeteream, quaestura (primus gradus honoris) quid aliud habet in se, nisi (Cn. Carbonem spoliatum) a quaestore suo pecunia publica nudatum et proditum consulem? desertum exercitum? relictam proviciam? sortis necessitudinem religionemque violatum? Cujus legatio exitium fuit Asiae totius et Pamphyliae: quibus in provinciis multas domos, plurimas urbis, omnia fana depopulatus est, tum cum (in Cn. Dolabellam) suum scelus illud pristinum renovavit et instauravit quaestorium; cum eum, cui et legatus et pro quaestore fuisset, et in invidiam suis maleficiis adduxit, et in ipsis periculis non solum deseruit, sed etiam oppugnavit ac prodidit. Cujus praetura urbana aedium sacrarum fuit publicorumque operum depopulatio; simul in jure dicundo, bonorum possessionumque, contra omnium instituta, addicto et condonatio.