Quod erat optandum maxime, judices, et quod unum ad invidiam vestri ordinis infamiamque judiciorum sedandam maxime pertinebat, id non humano consilio, sed prope divinitus datum atque oblatum vobis summo rei publicae tempore videtur. Inveteravit enim jam opinio perniciosa rei publicae, vobisque periculosa, quae non modo apud populum Romanum, sed etiam apud exteras nationes, omnium sermone percrebruit: his judiciis quae nunc sunt, pecuniosum hominem, quamvis sit nocens, neminem posse damnari.