At enim haec ita commissa sunt ab isto, ut non cognita sint ab hominibus? Hominem arbitror esse neminem qui nomen istius audierit, quin facta quoque ejus nefaria commemorare possit; utmihi magis timendum sit, ne multa crimina praetermittere, quam ne qua in istum fingere, existimer. Neque enim mihi videtur haec multitudo, quae ad audiendum convenit, cognoscere ex me causam voluisse, sed ea, quae scit, mecum recognoscere.
Quae cum ita sint, iste homo amens ac perditus alia mecum ratione pugnat. Non id agit, ut alicujus eloquentiam mihi opponat; non gratia, non auctoritate cujusquam, non potentia nititur. Simulat his se rebus confidere, sed video quid agat (neque enim agit ocultissime); proponit inania mihi nobilitatis, hoc est, hominum adrogantium, nomina; qui non tam me impediunt quod nobiles sunt, quam adjuvant quod noti sunt. Simulat se eorum praesidio confidere, cum interea aliud quiddam jam diu machinetur.
Quam spem nunc habeat in manibus, et quid moliatur, breviter jam, judices, vobis exponam: sed prius, ut ab initio res ab eo constituta sit, quaeso, cognoscite. Ut primum e provincia rediit, redemptio est hujus judici facta grandi pecunia. Mansit in condicione atque pacto usque ad eum finem, dum judices rejecti sunt. Postea quam rejecto judicum facta est – quod et in sortitione istius spem fortuna populi Romani, et in reiciendis judicibus mea diligentia, istorum impudentiam vicerat – renuntiata est tota condicio. Praeclare se res habebat. Libelli nominum vestrorum, consilique hujus, in manibus erant omnium. Nulla nota, nullus color, nullae sordes videbantur his sententiis adlini posse: cum iste repente, ex alacri atque laeto, sic erat humilis atque demissus, ut non modo populo Romano, sed etiam sibi ipse, condemnatus videretur.
Ecce autem repente, his diebus paucis comitiis consularibus factis, eadem illa vetera consilia pecunia majore repetuntur; eaedemque vestrae famae fortunisque omnium insidiae per eosdem homines comparantur. Quae res primo, judices, pertenui nobis argumento indicioque patefacta et: post, aperto suspicionis introitu, ad omnia intima istorum consilia sine ullo errore pervenimus.
Nam, ut Hortensium consul designatus, domum reducebatur e Campo, cum maxima frequentia ac multitudine fit obviam casu ei multitudini C. Curio; quem ego hominem honoris (potius quam contumeliae) causa nominatum volo. Etenim ea dicam, quae ille si commemorari noluisset, non tanto in conventu, tam aperte palamque dixisset: quae tamen a me pedetentim cauteque dicentur; ut et amicitiae nostrae et dignitatis illius habita ratio esse intellegatur.