Iam vero omnium vitiorum suorum plurima et maxima constituit monumenta et indicia in provincia Sicilia; quam iste per triennium ita vexavit ac perdidit ut ea restitui in antiquum statum nullo moo possit; vix autem per multos annos, innocentisque praetores, aliqua ex parte recreari aliquando posse videatur. Hoc praetore, Siculi neque suas leges, neque nostra senatus-consulta, neque communia jura tenuerunt. Tantum quisque habet in Sicilia, quantum hominis avarissimi et libidinosissimi aut imprudentiam subterfugit, aut satietati superfuit.
Nulla res per triennium, nisi ad nutum istius, judicata est: nulla res cujusquam tam patria atque avita fuit, quae non ab eo, imperio istius, abjudicaretur. Innumerabiles pecuniae ex aratorum bonis novo nefarioque instituto coactae; socii fidelissimi in hostium numero existimati; cives Romani servilem in modum cruciati et necati; homines nocentissimi propter pecunias judicio liberati; honestissimi atque integerrimi, absentes rei facti, indicta causa damnati et ejecti; portus munitissimi, maximae tutissimaeque urbes piratis praedonibusque patefactae; nautae militesque Siculorum, socii nostri atque amici, fame necati; classes optimae atque opportunissimae, cum magna ignominia populi Romani, amissae et perditae. Idem iste praetor monumenta antiquissima, partim regum locupletissimorum, quae illi ornamento urbibus esse voluerunt, partim etiam nostrorum imperatorum, quae victores civitatibus Siculis aut dederunt aut reddiderunt, spoliavit, nudavitque omnia. Neque hoc solum in statuis ornamentisque publicis fecit; sed etiam delubra omnia, sanctissimis religionibus consecrata, depeculatus est. Deum denique nullum Siculis, qui ei paulo magis adfabre atque antiquo artificio factus videretur, reliquit. In stupris vero et flagitiis, nefarias ejus libidines commemorare pudore deterreor; simul illorum calamitatem commemorando augere nolo, quibus liberos conjugesque suas integras ab istius petulantia conservare non licitum est.
At enim haec ita commissa sunt ab isto, ut non cognita sint ab hominibus? Hominem arbitror esse neminem qui nomen istius audierit, quin facta quoque ejus nefaria commemorare possit; utmihi magis timendum sit, ne multa crimina praetermittere, quam ne qua in istum fingere, existimer. Neque enim mihi videtur haec multitudo, quae ad audiendum convenit, cognoscere ex me causam voluisse, sed ea, quae scit, mecum recognoscere.